monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 5, 10
Qui dixit primum Zarabos Tereos, deinde vocitatos Pileatos hos qui inter eos generosi exstabant: ex quibus eis et reges et sacerdotes ordinabantur. Adeo ergo fuere laudati Getae, ut dudum Martem, quem poetarum fallacia deum belli pronuntiat, apud eos fuisse dicant exortum. Unde et Virgilius: Gradivumque patrem Geticis qui praesidet arvis.